monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 40 > csg46.103 > sectio 14 > bnf10439.169 v > bnfGrec107.625 > sbsMin.43.138r > sectio 45 > Augustinus, Epistolae, 75, 1, 1 > sectio 10 > sectio 14 > Ioannes, 13 > sectio 118 > sectio 113 > sectio 9 > sectio 89 > sectio 37 > csg251.45 > sectio 48 > sectio 36 > sectio 128 > sectio 19 > sectio 9 > sectio 2 > bsbClm6224.205 > sectio 6 > uldLIP7.211 > sectio 38 > bnf7587.109 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 19
Quod autem in aliis quaeris epistulis: cur prior mea in libris Canonicis interpretatio asteriscos habeat et virgulas praenotatas; et postea aliam translationem absque his signis ediderim: pace tua dixerim, videris mihi non intelligere, quod quaesisti. Illa enim interpretatio Septuaginta Interpretum est: et ubicumque virgulae, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint, quam habetur in Hebraeo. Ubi autem asterisci, id est, stellulae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est: Et ibi Graeca transtulimus: hic de ipso Hebraico, quod intelligebamus, expressimus: sensuum potius veritatem, quam verborum ordinem interdum conservantes. Et miror quomodo Septuaginta Interpretum libros legas, non puros ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos per obelos et asteriscos; et Christiani hominis interpretatiunculam non sequaris, praesertim cum ea quae addita sunt, ex hominis Iudaei atque blasphemi post passionem Christi, editione transtulerit. Vis amator esse verus Septuaginta Interpretum? Non legas ea quae sub asteriscis sunt, imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum Bibliothecas damnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.